L.V.P.A.e Seminarium Opoliense IV

Envoyer Imprimer

L.V.P.A.e Seminarium Opoliense IV

De excellentibus mulieribus, quae multum ad Europam efflorescendam attulerunt

Appel à contributions
Date limite : 01.05.2011

 

L.V.P.A.: LATINITATI VIVAE PROVEHENDAE ASSOCIATIO e.V. et CATHEDRA CVLTVRAE ET CIVILISATIONIS CIRCVM MARE MEDIVM SITAE INSTITVTI HISTORIAE VNIVERSITATIS OPOLIENSIS invitant ad L.V.P.A.e SEMINARIVM OPOLIENSE IV quod fiet diebus 1 - 7. Aug. 2011 SVB HONORABILI PRAESIDIO DOMINAE ANNAE COMOROVIAE CONIVGIS PRAESIDENTIS REI PVBLICAE POLONORVM Lapide Silesiae, in Polonia.

SEMINARIVM OPOLIENSE I V diebus 1 - 7.08. 2011 fiet in castello clarissimo Lapide Silesiae, in Polonia, ubi tria iam seminaria L.V.P.A.e facta sunt (annis 1999, 2000, 2001).

Argumentum generale seminarii erit "De excellentibus mulieribus, quae multum ad Europam efflorescendam attulerunt". Patrona seminarii est Inga Pessarra-Grimm, L.V.P.A.e praeses. Moderatrices seminarii sunt Ioanna Rostropowicz, profestrix Instituti Historiae Universitatis Opoliensis, et Barbara Dowlasz, Universitatis Vindobonensis doctoranda et linguae Latinae magistra. In seminario praeparando doctrix Beata Gaj atque magistra Irena Kosiorowska, quae in Universitate Opoliensi docent, moderatrices adiuvant.

Seminiarii rerum maiorum praedispositio (status 14.03.2011):
die Lunae, 01.08.11, ab 14:00
Receptio participum in castello, cena, salutatio et praeparatio septimanae
die Martis, 02.08.11, Programma cottidianum
die Mercurii, 03.08.11, excursio
die Iovis, 04.08.11, Programma cottidianum
die Veneris, 05.08.11, Programma cottidianum
die Saturni, 06.08.11, Missa Latina, cena finalis cum scaenulis
die Solis, 07.08.11, Profectio omnium post ientaculum
Cottidie fient scholae, exercitia varia, acroases et musica.

Pretia "Occidentalium" pro tota septimana Opoliensi 2011:
6 pernoctationes et victus constabunt
1287zl/330€ (conclave unius lecti, cum balneo/latrina)
891zl/231€ (concl. duorum lectorum, cum balneo/latrina)
825zl/211 € (conclave trium lectorum,cum balneo/latrina)
Contributio generalis constabit 70 €, studentibus, alumnis 35 €. In contributione inclusae erunt inauguratio, cena finalis, alia expensa. Pro excursione fortasse aliquid addendum erit.
Omnes quaeso ad Kal. Iun. transscribant pretium solvendum in computum L.V.P.A.e:
“L.V.P.A. e.V.* 59368 WERNE” num. 34 9474 63 apud Postbank Dortmund, BLZ 4401 0046, IBAN: DE52 4401 0046 0034 9474 63, BIC: PBNKDEFF.

Nomen da quaeso charta infra adiuncta utens usque ad Kal. Maias 2011 apud moderatrices:
prof. Joanna Rostropowicz
Instytut Historii Uniwersytetu Opolskiego
ul. Strzelców Bytomskich 2
45-084 Opole
Cette adresse email est protégée contre les robots des spammeurs, vous devez activer Javascript pour la voir.

Barbara Dowlasz,
Tigergasse 19/23
A-1080 Wien,
tel. 0043 676 311 67 07
Cette adresse email est protégée contre les robots des spammeurs, vous devez activer Javascript pour la voir.

Lieu de la manifestation : Kamien Slaski, Pologne
Organisation : Latinitati Vivae Provehendae Associatio, Katedra Cywilizacji Śródziemnomorskiej Instytutu Historii Uniwersytetu Opolskiego
Contact : prof. Joanna Rostropowicz ( Cette adresse email est protégée contre les robots des spammeurs, vous devez activer Javascript pour la voir. ), Barbara Dowlasz ( Cette adresse email est protégée contre les robots des spammeurs, vous devez activer Javascript pour la voir. )

Source : Classica, Mediaevalia etc. Google Docs

 

Inscription à la lettre d'informations



Recevoir du HTML ?

Identification