Courriel Imprimer

Séminaires, conférences

Evénement 

Titre:
Litterarvm vis
Quand:
24.07.2008 - 01.08.2008 10.00 h
Où:
Université de Szeged - Szeged
Catégorie:
Séminaires, conférences

Description

 Information signalée par Jacques Elfassi

Litterarvm vis

Omnium gentium seminaria de litterarum virtutibus penitus intellegendis

Segedini - Budapestini, in Hungaria, inde a die XXIV mensis Iulii usque ad Kalendas Augustas a. MMVIII



Le succès du congrès de Naples, tenu l’été dernier sous le titre Hvmanitas, a encouragé puis décidé ses organisateurs à mettre en place pour l’été prochain, avec leurs amis et collègues hongrois, des séminaires latins à Szeged, fleuron de la Hongrie. Ils s’y tiendront du 25 juillet aux calendes d’août, et seront intitulés “Litterarvm vis” ; mais les jeunes gens se réuniront dès le 22 juillet, afin que les plus avancés d’entre eux puissent, pendant deux jours, initier les autres à l’usage courant du latin dans la conversation. Sont invités à participer à ces séminaires tous ceux qui se consacrent à l’étude des humanités et souhaitent en faire le sujet de leurs débats et discussions avec professeurs et condisciples.

Les sujets abordés seront d’une grande variété, comme est variée la puissance qu’exercent les lettres : les participants parleront de tous les arts, de toutes les Muses, qui tantôt excitent les sentiments, tantôt les apaisent ; de la vie publique et de l’art oratoire, qui donne à l’honnête homme, en même temps que l’éloquence, la faculté de défendre le bien commun ; de l’histoire, enfin, et de l’éducation de la jeunesse, qui prend davantage conscience des vertus et des vices de son époque si elle les compare avec les mœurs, usages et préceptes des temps passés. Car pleni omnes sunt libri, plenae sapientium voces, plena exemplorum vetustas: quae iacerent in tenebris omnia, nisi litterarum lumen accederet: en effet, haec studia adulescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solacium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.

PROGRAMME

Die XXII mensis Iulii
Participes qui non suo marte ad seminariorum sedem pervenerint raedis longis Budapestini suscepti Segedinum vehentur.
Diebus XXIII et XXIV mensis Iulii varia erunt seminaria quae iuniores moderabuntur quaeque hac ratione sunt ordinata ut simul et Latina lingua innumeris pensis propositis exerceatur et argumenta de rebus cum levioribus tum gravioribus una tractentur.
Brevia quorundam seminariorum argumenta haec sunt:
Ex Evangelio secundum Lucam loci selecti
Participibus locos aliquot ex Evangelio secundum Lucam sumptos proposituri sumus quos faciles lectu intellectuque ducimus nec non iuvenibus ad Latine sermocinandum adhuc inexercitatis maxime aptos. Textus enim Evangelii in fabulas singulas dividitur quae sine ulla dubitatione a lectoribus non solum verbis aliis multo quidem usitatioribus retractari verum etiam ope textus Graeci appositi atque libri commentarios complectentis facile, ut speramus, enodari explicarique possunt. Praeterea animos ad peculiarem huius operis linguam diligenter advertemus. De pondere autem ac gravitate Evangelii non necesse est hoc loco disseramus – argumentum ipsum sessionis nostrae per se loquitur.

De controversia
Neque orationem neque fabulam neque vero quemquam textum alium lecturi sumus. Animum enim induximus, ut Senecam Rhetorem sequentes controversiam excitaremus inter participes. Nemini quidem ullo pacto, argumento controversiae proposito, erit verendum, ne satis acriter in adversarium impetum faciat neve sententias proferens dubias rem suam defendat, nam greges instruemus, in quibus aut defensores aut advocati Diaboli rationes suggerant firmas et certissimas atque rei dubiae una fidem faciant. Ergo de qua re rixandum erit? Multa certe eligi possunt: e.g. Haud facile femina una invenietur bona, ut ait Pacuvius in Tragoediarum fragmentis (425), aut Debeantne milites Americani ex Iracho domum ire?... Attamen omnes, ut suspicor, amicitia atque humanitate quadam in Hungaria frui cupimus neque quemvis participem in iurgio vulneratum in nosocomium volumus comitari.  Quam ob rem disputandum est potius de re nobis omnibus communi – De Latinitate viva deque „vita“ eius; (Sitne adhuc operae pretium Latine temporibus nostris loqui?) - etiamsi difficillimum forsitan fuerit nonnullis rem aggredi quae iis potius cordi sit....

De tolerantia
Hanc sessionem celebrantes imprimis in epistulam, quam Ioannes Lockius, praeclarus philosophus ex Anglia oriundus, de tolerantia conscripsit, incumbent quo melius intellegant quid sibi decursu temporum voluerit tolerantia; dein, quoad poterunt, de ipsa tolerantia eiusque beneficiis deque modo, quo sit colenda, libere disputent; nam praesertim hac nostra aetate et maxime in Europa tolerantiae quaestio magni momenti videtur esse, cum plurimi tam multa et terribilia item paucis abhinc annis passi sint ipsaque tolerantia propter hominum varietatem identidem in discrimen vocetur.

Ibam forte via sacra (Hor., Satira I, 9)
Partes huius satirae ante selectas argumento proposito (non enim credo totam posse brevi spatio perlegi) discipulis erunt legendae. Primis versibus enodatis, qui praeterea luce clariores sunt ita, ut vix invenias intellectu faciliora, utilissimae proponentur discipulis locutiones, quas in usu prope diurno nocturnoque erunt, velut „quid agis, dulcissime rerum?“, „suaviter, ... cupio omnia quae vis“ et plurima id genus. Cum in satira agat homo quidam Horatio „notus nomine tantum“, molestus et loquax, participibus, praeter quod nova verba adhibenda ediscent, et risum, ut exspecto, sermo movebit. Ad haec igitur schola tendit: ut participes nova discant, cognitis delectentur et usum quendam simul capiant, praesertim cum idem et poeta ipse suadeat dicens: „aut prodesse volunt aut delectare poetae / aut simul et iucunda et idonea dicere vitae“ (Epist. II, 3, 333sq.).

De mira femina, quam unice amare omnes homines decet (Boeth., De cons. Philos., lib. I).
Versibus qui in prooemio sunt omissis, schola inde a loco, ubi doctus vir „haec dum mecum tacitus ipse reputarem“ scribit, initium capiet. Sequitur statim feminae mirae descriptio, quae, ut postea scriptor revelabit, figura est ipsius Philosophiae. Hac in pagina utilissimae inveniuntur locutiones, quae ad staturam describendam discipulis magno usui esse poterunt velut „mulier reverendi admodum vultus“, „oculis ardentibus, colore vivido“ et porro alia. Postae de veste eius etiam verba fiunt, quibus illustratis atque expositis ad eum locum transgredietur lectio, ubi – post metrum II – his mulier dignissima Boethium alloquitur: „Tune es ille, ... nihil periculi est.“ Hac in schola iuvenes cum nova quaedam memoriae mandare poterunt, tum id agitur, ut dignissimi inusitatissimique feminae illius visus amore tacti ad sapientiae studium adducantur.

De ignorantia
Longe lateque patet hominum ignorantia; quod iam inde ab antiquissimis temporibus verum esse non solum Socrates se nihil scire professus ceterique permulti et doctissimi quidem verum esse affirmaverunt, sed etiam Franciscus Petrarca et Erasmus Roterodamus, humanistarum qui dicuntur principes, haudquaquam ignoraverunt; quorum hic pulcherrima Colloquia familiaria et Laudem stultitiae conscripsit, ille libellum De ignorantia sui ipsius et multorum aliorum composuit; quae, nisi per tempus stabit, huius scholae participes et cursim legendo et apertis verbis disputando tractabunt.
Bibliophilia et philia apud Petrarcam sive de artissimo vinculo quo bonae litterae et homines boni coniunguntur
Velim hoc in seminario breviter colloquamur de cura maxima qua Petrarca, praeclarus scriptor et princeps humanistarum, simul antiquorum scriptorum libros studiosissime quaerebat, emendabat, edebat, et amicos diligenter observabat, consulebat, aliis amicis commendabat, ut res publica illa litterarum, cuius fictor et auctor erat, augeretur et confirmaretur, putans, et merito quidem, nihil exstare maioris pretii atque momenti ad humanitatem in animis nostris roborandam quam vera amicitia quae in cultu bonarum litterarum fundetur atque instituatur.
De Plinii Minoris Epistulis colloquia
Recitabuntur epistulae Plinii (satis lente et in singulas sententias divisae), quas participes audientes intellegere conentur; quaque sententia saepius recitata et, si necesse erit, explicata participes suis verbis dicant, quid intellexerint, et describere conentur, qua de re agatur.
 
Sancti Hieronymi Vita Malchi monachi captivi
Tractabitur hac in sessione Vita Malchi monachi captivi quam Divus Hieronymus composuit.  Hoc opus, quod legemus quibusdam sententiis demptis ut sit facilius intra sesquihoram lectu, per fere totum medium
quod dicitur aevum, videlicet etiam postea, volvebatur ab illis qui vellent Christianas virtutes colere.  Non modo de hisce virtutibus discipuli loquentur, sed etiam verba de forma huius vitae fient, necnon de locutionibus utilibus, quarum opus est perplenum.
De Petrarcae Secreto conflictu curarum
Attonito eidemque curioso Francisco Petrarcae mulier quaedam forma nobilis, splendida lumine apparuit quodam die comitante viro, primo aspectu ignoto. Francisco verbis Maroneis vix balbutienti, eam tamen veneranti, explicuit se eam, quam iam dudum Petrarca quaeritabat et scrutabatur, Veritatem ipsam esse, comitem vero secum tulisse Augustinum divum, qui amicitia, ut ita dicamus, litteraria, cum Francisco coniunctus, auxilium, tanto divino splendore oculos hominum caecitate quadam obruente, dabit ad eam melius penitusque intellegendam. Vos non diutius morabor: prooemium libri, qui De secreto conflictu curarum mearum inscribitur, sum vobiscum, mihi faventibus, lecturus.

Confessiones D. Augustini  iv (9) - vi (12)
Hic est locus Confessionum clarissimus in quo Augustinus de pomorum crimine loquitur. Augustinus multum lectori offerre potest siquidem hoc in loco sententias suas de amicis aperit, et de mali genere necnon de eius causis. Denique cum de Augustini scribendi genere tum de locis hisce in paragraphis laudatis brevi loquemur.

Platano sub alta hortuli tecum veteris sedere. Variae amoris formae apud poetas Latinos huius nostrae aetatis.
Plurimi Latinitatis amatores operibus tantum antiquis legendis proh dolor contenti, uberrima operum nostri saeculi copia vel prorsus ignorant, vel consulto spernunt cum horum operum scriptores nihil aliud fecisse arbitrentur, nisi exemplaria Romana Graecaque vitiose imitatos esse. Eos omnes omnino errare puto; itaque hoc in seminario participibus proponere velim quaedam poemata Latina huius nostrae aetatis tractanda, quorum inter auctores numerabuntur Anna Elissa Radke (Germana), Alanus Divutius (Belga) necnon Gerardus Alesius (Austriacus), qui nempe clarissimi poetae nostrorum temporum haberi possunt. Argumentum principale, de quo colloqui velim, erit amor eiusque variae formae ab illis poetis descriptae; argumentum fortasse omni modo iam pervulgatum, attamen grave quodque a plurimis diligitur, ac firmiter cum vita humana coniunctum est. Quomodo auctores vicesimi et unius et vicesimi saeculi tractant amoris argumentum? Quam multum eorum mens ab antiqua differat? Quibus rationibus, quibus scribendi modis utuntur? His aliisque quaestionibus responsa, fragmenta proposita legentes, una invenire conabimur.
Tam brevi tempore de perpaucis nempe cum particibus disputare valebo, nec diligentius de rebus auctorum propriis narrare. Itaque talem mihi finem huius lectionis proposui, ut iuvenibus carmina Latina, idque optima, fingi etiam nostris temporibus posse monstarem, eosque ad ea legenda investigandaque hortarer.
Quomodo Cicero mundum in secundo de natura deorum libro describat.
Ciceronis locus ex secundo libro de Natura Deorum excerpto tractabitur, qui paragraphis a XCVI ad CIV continetur. Quem locum magna cum arte Tullius conscripsit ut, omnibus eis quae videmus perbelle depictis, secundae parti dissertationis de Stoicorum placitis esset prooemio, in qua de Natura rerum, divinae rationis testimonio, verba fiunt. Una omnes attentis animis textum legemus mutatisque verbis explanabimus; ipse etiam Tullianas sententias commentariis variis cum ad grammaticam atque genus scribendi, tum ad ipsam rem sensumque intimum pertinentibus illustrare conabor. Progymnasmata proponentur in quibus discipulis locutiones quas invenerimus sint adhibendae atque verborum copia augenda, praecipue nominibus earum rerum de quibus legerimus, utputa avium vel stirpium vel cicurum animalium, ita ut occasio ad linguam exercendam detur ac lectio vividior reddatur. Hoc enim pacto verba Ciceronis penitus perrimari poterimus atque rem ipsam, quae forsitan levior cuipiam cum orationibus vel aliis dissertationibus comparanti videatur, nonnullius momenti attinentemque ad totum hominum genus invenire.

Heros septimi decimi saeculi. De Ioanne Sobiescio, rege Polonorum variis virtutibus exornato, qui Turcas in pugna ad Vindobonam anno 1683 commissa vicit.
Ioannes ille Sobiescius non solum apud Polonos, quorum rex fuit ab anno 1674 ad a. 1696, sed etiam apud Austriacos magnam commeruit laudem, quibus, cum copiae Turcarum, Kara Mustafa duce, qui orientalem Europae partem in potestatem suam redigere cupiebat, Vindobonam invadere voluissent, auxilium tulerat. Rex ergo ille praeclarissimus est et in Polonia, et in Austria, et ab ambabus nationibus etiam hodie colitur.
De illo quidem duo carmina epica saeculo septimo decimo ficta sunt, quorum primum, a Ioanne Kalinski conscriptum, "Viennis" inscribitur, alteri vero, quod A. Ustrycius panxit, "Sobiescias" index est; apud quos poetas Sobiescius ille heros quidam antiquus videtur esse, virtutibus variis splendens, decore omni exornatus. Fragmenta horum operum pauca simplicioraque quidem participibus proponere velim, ut ipsi inspiciant, quomodo auctores regem illum describant, ac disputatione exorta decernant, utrum persona in carminibus praebita multum aut parum a specie veri hominis differat necne, et quomodo fiat, ut antiquis heroibus (Aeneae, Achilli cet.) tam similis esse videatur.
De Petrarca
Loquemur de Francisci Petrarcae vita, de temporibus quibus fuit, de operibus (pro temporis necessitate admodum pauca), deinde quanti aestimandus sit et quantum maiorum memoria valuerit quantumque apud aequales nostros valeat disputabimus.
Legemus ad haec omnia melius pensitanda primam epistulam earum quae familiares dicuntur, dein alteram quam scripsit posteritati.
De Marco Porcio Catone eiusque integritate
Tractabimus vitam M. Catonis, pariter viri politici, ac litterati. Videbimus quo modo se gesserit adulescentulus, quo pacto pugnaverit in proelio apud Senam, ut per totam vitam integram virtutem servaverit. Loquemur de institutis honoribusque rei publicae et de vita publica, quae peculiaris ac propria fuit Romanorum. Textus occasionem praebet ad locutiones et iuncturas verborum exercitandas, quae ad cursum honorum magistratusque ineundos spectant; qua ex re auditores paulo paratiores in harenam insequentium seminariorum descendere valebunt.

De Ovidii metamorphosi quadam
Fabellam de Narcisso et Echo legemus, verbis mutatis denuo narrabimus, cur ita eveniant ut eveniunt res disseremus; deinde agendi loquendique causas explicabimus, iocos (quorum non parvus numerus inest) enodabimus quidque Ovidii proprium sit expediemus.

Die XXIV mensis Iulii
Ceteri participes et moderatores qui non suo marte ad seminariorum sedem pervenerint raedis longis Budapestini suscepti Segedinum vehentur.

Die XXV mensis Iulii
Tempore matutino:

10.00-12.30
-    Urbis potestates ac magistratus conventus participes salutabunt.
-    Academiarum institutorumque cultui humanitatique provehendis, quae in urbe sunt, professores et praesides adstantibus salutem impertient.
-    Orationes aditiales :
László Havas (Academiae Debrecinensis): Lux non exstinguitur: de humanitatis thesauro servando
ZOLTÁN RIHMER (Academiae Quinquecclesiensis): De Latinitatis notione et de humanitate Latina

13.00 - Prandium

Tempore postmeridiano:

15.00-16.00
sessio 1 - FIDEL RÄDLE (Academiae Gottingensis): De moribus hominum corruptis.
In hoc seminario tractabuntur duo carmina (id est Carmen Buranum 6 et 10), quae continent lamentationem satiricam (quamquam urbanam) de moribus hominum et praecipue clericorum illius aetatis corruptis.
sessio 2 - NANCY LLEWELLYN (Academiae Catholicae Viomingensis): Summarium historicum de controversia Vallisoletana, quae saeculo XVI p.Ch.n. exarsit, num bella  in autochthonos Indo-Americanos iure gererentur.
Dabitur hoc in seminario brevissimum summarium notissimae controversiae Vallisoletanae (A.D. 1550-1551) in qua docti viri Ioannis Genesius de Sepulveda et Bartholomaeus de las Casas de Indo-Americanis ad fidem Christianam perducendis atque subiugandis Hispanorum imperio acerrime certaverunt.
sessio 3 - GUY LICOPPE (Operis fundati c.n. Melissa - Bruxellis): Relatio de legatione Constantinopolitana, auctore Liutprando, Cremonensi episcopo.
    Liutprandus  Constantinopolin bis missus est; non agetur de prima legatione eaque iucunda, quam anno 949 apud imperatorem Constantinum VII obiit, sed de secunda et quidem molestissima, cuius officium anno 969 apud imperatorem Nicephorum Phocam Liutprandus confecit. Loci sparsim depromentur legendi.

16.10-17.10
sessio 1 - RÜDIGER NIEHL (Consilii a CAMENA nuncupati – Academiae Manhemensis): De Utopia Thomae Mori eiusdemque artificiorum civilium institutione.
Legetur ex libro secundo caput quod est de artificiis.
sessio 2 - MATTHEW MCGOWAN (Academiae, c.n. Fordham Novi Eboraci sitae): Lucretii De Rerum Natura.
Hoc in seminario celeberrimos ex libris primo (vv. 803-957) et quinto (vv. 1028- libro 90) tractabimus locos in quibus de litterarum singularum vi propria et originibus linguae et vocum, quibus homines fruuntur, agitur. Quomodo haec praecepta illis elementis tum Lucretii operis cum naturae rerum congruant conveniant respondeant rogabitur.
sessio 3 - FRANÇOISE DERAEDT (Operis fundati c.n. Melissa - Bruxellis): Leonis Baptistae Alberti Momus.
    Legentur loci deprompti ex capite III, 30-54 (passim): Apollo Democritum convenit.

17.10-17.40 - Pausa

17.40-18.40
sessio 1 - BOHUMILA MOUCHOVÁ (Academiae Carolinae Pragensis): Muretus et Comenius de adulescentulis ad humanitatem informandis.
Quoniam Marcus Antonius Muretus, humanista Francogallus plurimos annos in Italia totum animum atque omnem curam, operam diligentiamque suam in iuvenes omni liberali doctrina excolendis posuit, non est ab re perpendere quibus doctrinis iuvenum animos esse ornandos censuerit, quae disciplinarum vincula firmissima quae necessaria esse iudicaverit, quas vias rationesque disciplinarum tradendarum optimas putaverit (De via ac ratione tradendarum disciplinarum oratio XVIII). Mureti placita praeceptaque comparantur cum capite XVII Comenii operis quod inscribitur Novissima linguarum methodus et cum capite XII. Pampaediae eiusdem auctoris celeberrimi (Schola iuventutis II De exercitiis Pambiblicis).
sessio 2 - CLAUDIO PIGA (Academiae c.n. Vivarium novum): Galilaei Sidereus nuncius [1610].
Legendi sunt loci qui sunt, a) de perspicillo Galilaeiano (« Mensibus abhinc decem fere, rumor ad aures nostras increpuit...»); b) de Mediceis sideribus («Die itaque septima Ianuarii, instantis anni millesimi sexcentesimi decimi...»).
sessio 3 - TERENCE TUNBERG (Academiae Kentukianae): Quid de Novi Orbis incolis sive de aboriginibus Americanis senserit Ioannes Ginesius Sepulveda.
Locos aliquot inspiciemus sumptos e libris, quos saeculo XVI composuit Ioannes Ginesius Sepulveda.

18.50-19.50
sessio 1 - DOMINIQUE VIAIN (Academiae Parisinae S. Pio X dicatae): Num omnia omnibus noscenda sint: De curiositate.
Legentur loci deprompti ex Summa Theologiae Divi Thomae.
sessio 2 - DAVID MORGAN (Academiae, c.n. Furman in Carolina Meridiana sitae): Marci Pauli Veneti Itinerarium: De Indorum Orientalium Barbarie et Humanitate.
Considerabimus quibus notionibus quibusque criteriis adhibitis Marcus Paulus Venetus (vulgo Marco Polo) nationum illarum quas cognoverat, mire inter se diversarum, velut censuram egerit, dum hos humano cultu eximios, illos prorsus beluinos iudicat. Recensionem illam Latinam evolvemus, per quam praeprimis Marci Pauli itinerarium Europaeis innotuit.
sessio 3 - ZOLTÁN RIHMER (Academiae Quinquecclesiensis): Capitularia Caroli Magni de Latinitate renovanda (annis 780-800)
Reformationis studiorum Carolingicae, per quam tandem lingua Latina a rustica Romanorum lingua coepit usque distingui ac novam quandam normam efficere Latinitatis mediaevalis, pauca eaque parum conspicua supersunt monumenta. Ex iis tamen, quae a Carolo Magno eiusque sociis doctis exarata habemus, aliquatenus mens eorum eruitur de sermone ab ipsis adhibito rationesque suscepti operis adumbrantur.

20.00 - Cena

21.00-22.30 - Concentus modorum classicorum edetur.


Die XXVI mensis Iulii
Tempore matutino:

9.00-10.00
sessio 1 - LUIGI MIRAGLIA (Academiae c.n. Vivarium novum):
sessio 2 - CLAUDE FIÉVET (Academiae Palensis): In quantum periculum incidere possit qui coemeterium incaute transeat. (gradus I)
Claudius Fiévet tres textus proponet legendos ad varios gradus audientium aptatos. In seminario primo a fabella ex auctore medievali excerpta, i.e. a textu facili, proficiscetur, ut eam methodum ‘oralem’ experimento illustret quae in Universitate Palensi usurpatur ad textus Latinos explanandos atque explicandos, viam didacticam sequens in usu apud antiquos et ab ipsis praelectionem nuncupatam.
sessio 3 - DAVID MORGAN (Academiae, c.n. Furman in Carolina Meridiana sitae): Augerii Gislenii Busbequii de Legatione Turcica Epistolae: De Turcarum Barbarie et Humanitate.
    Lepidissimis his epistulis, festivitate plane Erasmica conditis, Busbequius - Caesareus ad Portam Praefulgidam orator - Turcarum mores depingit, illudit, interdum probat etiam.  Conabimur rationes eas illustrare, quibus scriptor ludibria laudibus temperat. Inspiciemus inter alia locum sat mirum, in quo servitutis institutum, quod inter Turcas saeviebat, Europaeis imitandum proponitur.

10.10-11.10
sessio 1 - GIACOMO DALLA PIETÀ (Academiae Venetae): Quaenam ratio Iesuitarum fabulis cum antiquitate intercesserit.
De Iesuitarum theatro, praesertim de tragoediis ab iis conscriptis a saeculo  XVI usque ad dissolutam Societatem Iesu (anno nempe millesimo septingentesimo septuagesimo tertio) tractabitur. Quomodo sodales Iesu varias res ad antiquitatem pertinentes interpretati sint discipulisque tradiderint, quid de antiquorum fabulis senserint videbimus. De Iesuitarum tragoediis ex antiquorum historia depromptis agetur. Dabitur ut loci selecti enarrentur recitenturque.
sessio 2 - ERZSÉBET GALÁNTAI (Academiae Segedinensis): Legenda Margaritae, filiae regis Hungariae Belae IV e stirpe Arpadiana, secundum Marcellum fratrem in opere P. Ransani, quod inscribitur ‘Epithoma rerum Hungararum’, tradita.
 P. Ransanus (1428-1492) genus suum scribendi adaequabat ad auctores antiquos eorumque optimos; hac in re autem non solum unum scriptorem sibi elegit, sed nonnullos auctores: et antiquos et Christianos. Quod testatur etiam legenda Margaritae, quam Christiana pietate humanitateque insignem auctor noster secundum Marcellum -stilo tantum mutatam- scripsit addiditque capitulo vel indici XVImo libri sui, quo narrantur res principis memorati (Belae IV, qui fuit rex Hung. 1232-1270). In seminario legentur tractabunturque partes selectae huius opusculi, quo vita (1242-1270), acta nonnullaque miracula regiae virginis continentur.
sessio 3 - JULIE GALLEGO (Academiae Palensis):

11.10-11.40 - Pausa

11.40-12.40
sessio 1 - TERENCE TUNBERG (Academiae Kentukianae): De Cicerone imitando quid dixerint humanistae.
De imitandi rationibus apud humanistas usitatis quo certiores fiamus, locos brevissimos ex operibus Senecae, Hadriani Cardinalis, Pauli Cortesii, Angeli Politiani, Erasmi, Marci Antoni Mureti excerptos diligenter excutiemus.
sessio 2 - NANCY LLEWELLYN (Academiae Catholicae Viomingensis): De libris Latinis ab Ioanne Genesio Sepulveda De Orbe Novo scriptis.
Cimelia nonnulla ad gentes Indo-Americanas pertinentia ex historiis De Orbe Novo ab Ioanne Genesio de Sepulveda deprompta proponentur
sessio 3 - FIDEL RÄDLE (Academiae Gottingensis): Fortuna velut luna.
     In hoc seminario tractabuntur duo carmina (id est C. B. 16 et 129), in quibus agitur de inconstantia Fortunae fallacis et de clerico paupere mendico, qui novum amictum a domino suo petere cogitur.

13.00 - Prandium

Tempore postmeridiano:

15.00-16.00
sessio 1 - WOLFGANG SCHIBEL (Academiae Manhemensis): Discipulorum ad humanitatem informatio quomodo ab humanistis qui dicuntur animo repraesentata quaque praecipue via feliciter effecta sit.
Primo scrutabimur, quibus verbis, imaginibus, similitudinibus eruditionis duces et signiferi - Quintilianus scilicet, Petrarca, Erasmus, Vives, Melanchthon, Grotius, Comenius - de hominis natura vel indole, de facultate discendi, de moribus formandis egerint. Illorum doctrinae summam in libro cui titulus 'Primae lineae isagoges in eruditionem universalem' Johannis Matthiae Gesner (1691-1761) habemus (editio aucta anni 1784 hoc loco invenitur: http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/gesner2.html). Deinde videbimus, quatenus Gesner consensum auctorum quos supra diximus ut normam sequatur, quatenus res novas introducat, anne forte novae illi humanitati, quae inde ab anno millesimo octingentesimo fere praedicabitur, praeludat.
sessio 2 - ZOLTÁN RIHMER (Academiae Quinquecclesiensis): B. Iohannis PP. XXIII Constitutio apostolica «Veterum sapientia» de Latinitatis studio provehendo (die 22 mensis Februarii, anno 1962).
Documentorum Ecclesiae de Latinitate editorum iure hoc gravissimum aestimatur, quippe quo linguae Latinae in vita ecclesiastica adhibendae rationes theologicae, historicae et practicae in compendium quasi redactae novis institutionis Latinae regulis compleantur. Hic id quoque maxime nostra interest, ut certam quandam notionem Latintitatis ecclesiasticam quaeramus eamque collatis reliquis fontibus interpretemur.
sessio 3 - BOHUMILA MOUCHOVÁ (Academiae Carolinae Pragensis): De viris illustribus.
De viris illustribus auctores multi et docti, cum antiqui tum posterioris aetatis scripserunt. Elegimus virum, quem paucissimis iisdemque admodum ieiunis verbis auctor incertus saeculo post Chr. n. quarto vel potius saeculo adhuc incerto laudat, cuius res gestas ad usum discipulorum abbas Lhomond, vir Francogallus (1727-1794), copiosius narrat, quemque ne Petrarca quidem in opere De viris illustribus praetermisit. Quid unusquisque supra dictorum Livium imitans in illius viri vita magni momenti aestimaverit, quaeritur. Ne diutius de nomine celemini - tractabimus de vita Lucii Papirii Cursoris (quae brevis est) atque quid sit gloria disputabimus.

16.10-17.10
sessio 1 - LUIGI MIRAGLIA (Academiae c.n. Vivarium novum):
sessio 2 - TERENCE TUNBERG (Academiae Kentukianae): De eloquentia Latina post Ciceronis aetatem depravata et corrupta quid senserint oratores Romani.
Brevissimos aliquot locos tractabimus, qui in Senecae rhetoris Controversiis, in Quintiliani Institutione, in Taciti Dialogo de oratoribus leguntur.
sessio 3 - DOMINIQUE VIAIN (Academiae Parisinae S. Pio X dicatae): De litteris et spectaculis paganorum Christianorumque, quid ad nos pertieat.
Hrotsvithae Gandeshemensis Praefatio ad opera theatrica 

17.10-17.40 - Pausa

17.40-18.40
sessio 1 - RÜDIGER NIEHL (Consilii a CAMENA nuncupati – Academiae Manhemensis):  De Utopia Thomae Mori eiusdemque belli gerendi rationibus.
Legetur ex libro secundo caput de re militari  inscriptum.
sessio 2 - FRANÇOISE DERAEDT (Operis fundati c.n. Melissa - Bruxellis): Erasmi Convivium fabulosum.
sessio 3 - MATTHEW MCGOWAN (Academiae, c.n. Fordham Novi Eboraci sitae): Ciceronis De finibus bonorum et malorum.
Huius operis legetur initium (1.1-12) in quo Cicero ipse, optimus omnium Romanorum philosophiae interpres, linguam propriam contra eos qui propter inopiam atque egestatem sermonem Latinum vituperent et se dicant in Graecis legendis operam malle consumere defendit. Illam igitur artem convertendarum sententiarum ex antiquis in nostrae aetatis linguas expendemus et existimabimus.

18.50-19.50
sessio 1 - GUY LICOPPE (Operis fundati c.n. Melissa - Bruxellis): De Petri Gyllii itinere Constantinopolitano.
    Petrus Gyllius (Fr. Pierre Gilles), Francogallus speculator venatorque naturae, in libro «De vi et natura animalium» Lugduni a. 1533 edito et regi Francisco I dicato monet humanitatis patrimonium esse servandum atque regi suadet ut doctos homines mittat ad explorandas terras, ubi Romanorum cultus civilis floruit. Huic incitamento Franciscus I libenter annuit eumque mittit ad imperium Turcicum lustrandum. Post reditum librum edit c.t. «De topographia Constantinopoleos et de illius antiquitatibus» (Lugduni 1561). De hoc libro loci sparsim depromentur.
sessio 2 - CLAUDIO PIGA (Academiae c.n. Vivarium novum): Galilaei Discursus et demonstrationes circa duas novas scientias.
(Hic liber, Italice a Galilaeo conscriptus [1638], tum Latinitate est donatus et impressus Lugduni Batavorum [1699].) Legendi sunt loci excerpti ex primi diei colloquio, ubi geometrice demonstratur «machinas et structuras maiores pro rata parte minus resistere quam minores», propter eam rationem “sesquialteram” quae, sicut omnes rationes mechanicae, sua fundamenta habet in geometria.
sessio 3 - DOMINIQUE VIAIN (Academiae Parisinae S. Pio X dicatae): Quid inter cultum antiquorum et hominum huiusce aetatis intersit
Minucii Felicis Octavius: de superstitione Romanorum

20.00 - Cena

21.00-22.30 - Saltationes ad modos musicos Hungaricos praebebuntur.

Die XXVII mensis Iulii
Tempore matutino:

9.00-10.00
sessio 1 - RÜDIGER NIEHL (Consilii a CAMENA nuncupati – Academiae Manhemensis): De Ludovici Holbergi fabula, cui nomen Nicolai Klimii iter subterraneum.
An felices sint futurae res publicae regnantibus philosophis.
sessio 2 - GUY LICOPPE (Operis fundati c.n. Melissa - Bruxellis): De Augerio Gislenio Busbequio eiusque itinere Turcico.
    Augerius Gislenius Busbequius (1520/21-1592) fuit physicus et officialis Ferdinandi I, Sancti Imperii Romani Germanici imperatoris. Anno 1554 legatus missus est in imperium Othomanicum, ubi mansit usque ad annum 1562. Ex eius opere c.t. «Legationis Turcicae epistulae quattuor» loci depromentur legendi.
sessio 3 - GIACOMO DALLA PIETÀ (Academiae Venetae): Quaenam ratio Iesuitarum tragoediis cum re Christiana intercesserit.
De Iesuitarum tragoediis e narratione Biblica Christianisque litteris depromptis tractabitur. Intercesseritne discrimen aliquod inter Catholicorum Latinas fabulas et fabulas eiusdem generis Protestantium investigabitur. Dabitur ut loci selecti enarrentur recitenturque.  

10.10-11.10
sessio 1 - CLAUDE FIÉVET (Academiae Palensis): Quemadmodum inter cenandum tempus iucunde transigi possit. (gradus II )
Textus mediae difficultatis, generis narrativi et ex auctore antiquo excerptus, proponetur legendus. De methodo et de exercitationis fine vide seminarium primum (die XXVI habendum).
sessio 2 - FRANÇOISE DERAEDT (Operis fundati c.n. Melissa - Bruxellis): Abelardi Historia calamitatum.
sessio 3 - NANCY LLEWELLYN (Academiae Catholicae Viomingensis): Quomodo Latini sermonis tirocinium apte agitetur secundum methodum ab Ioanne Rassias excogitatam.
Illustrabitur quam apta sit scholis Latinis agitandis methodus illa ab Ioanne Rassias, clarissimo Francogallici sermonis professore, annis sexagesimis excogitata quae per totum orbem terrarum iam inclaruit sub nominibus "Dartmouth Intensive Language Model" sive simplicius "Rassias Method."

11.10-11.40 - Pausa

11.40-12.40
sessio 1 - MICHAEL VON ALBRECHT (Academiae Heidelbergensis): Quid poetae antiqui ad nos (imprimis de Ovidio).
sessio 2 - WOLFGANG SCHIBEL (Academiae Manhemensis): Quid saeculo duodevicesimo viri doctissimi de sermonis Latini vi atque usu senserint.
Ubi primum eruditionis doctrinaeque ditionem sermo Gallicus Romanorum linguae eripuisse visus est, viri doctissimi de vi atque usu sermonis Latini varie senserunt. Gesner in libro supra laudato linguae Latinae provinciam magnam addicit, imperium vero ubique accipiendum propagare non temptat; usum sane Latine colloquendi scribendique vehementer commendat. Aequalium aliquot scriptorum de hac re argumenta varia lustrabimus; quatenus et hodie valeant, perpendemus.
sessio 3 - TERENCE TUNBERG (Academiae Kentukianae): De lingua Latina aetate litterarum renatarum reparata et restituta.
Humanistae, qui tam in Italia quam in Europa septentrionali saec. XV et XVI floruerunt, linguam Latinam esse restitutam et ad nitorem pristinum sua ipsorum opera revocatam credebant. Quo iure talia asseverare audebant? Scrutabimur locos aliquot eosque satis breves ex operibus electos, quae condiderunt Laurentius Valla, Marcus Antonius Sabellicus, Desiderius Erasmus, Philippus Melanchthon.

13.00 - Prandium

Tempore postmeridiano:

15.30-16.30 - Sacra Latina celebrabuntur

17.00-18.00
sessio 1 - JULIE GALLEGO (Academiae Palensis):
sessio 2 - CLAUDIO PIGA (Academiae c.n. Vivarium novum): Francisci Baconis Novum organum [1620].
Legendi sunt loci: a) qui sunt de methodo inquirendae et interpretandae rerum naturae (I, 1-17; 105; 108); b) qui exemplum inquisitionis per tabulas circa formam calidi (II, 11-13; 20) praebent. Sunt nempe tres adhibendae tabulae: Tabula absentiae et praesentiae, tabula declinationis et tabula graduum.
sessio 3 - DAVID MORGAN (Academiae, c.n. Furman in Carolina Meridiana sitae): Iohannis Lerii Historia Navigationis in Brasiliam: De Anthropophagorum Barbarie et Humanitate.
Lerius (vulgo Jean de Lery), iuvenis Calvinista, theologiae adhuc candidatus, missus est in Brasiliam, ut Tupinambarum nationem ad veram religionem converteret.  Cuius itinerario perlecto, suspicaberis fortasse - neque iniuria - auctorem verius conversum esse quam convertisse. Locum unum inspiciemus ubi barbarorum nuditatem memorat neque reprobat, alterum quo eorundem epulas humanas graphice depingit - quas tantum non excusat.  Michael Montanus Gallus, in notissimo schediasmate quod "Des Cannibales" inscribitur, Lerii vestigiis institisse videtur.

18.00-18.30 - Pausa

18.30-20.30 - Participes sinum urbis et synagogam Iudaicam lustrabunt.

20.30 - Cena


Die XXVIII mensis Iulii
Tempore matutino:

9.00-13.00
Participes raedis longis vecti oppidum petent lustrandum c.n. Ópusztaszer.

13.00 - Prandium

Tempore postmeridiano:

15.00-16.30
Acroases fient:
TERÉZIA DÉR (Academiae Segedinensis): De Stephano I et Ladislao I, Sanctis Regibus Hungarorum.
László Szörényi (Instituti studiis Italicis provehendis Budapestinensis – Academiae Segedinensis): De Argonauticis, fabula Romanensi Andreae Dugonicii.

16.30-17.00 - Pausa

17.00-18.00
Acroases fient:
László Havas (Academiae Debrecinensis): Morus Hungaricus sive speculum regium ad principem saeculi luminum vel summae eruditionis scriptum.
Peter Kulcsár
 
18.30-20.00 - Spectaculum praebebitur.

20.00 - Cena

21.00-22.30 - Carmina Burana edentur a grege c.n. Bourdon Trio.


Die XXIX mensis Iulii
Tempore matutino:

9.00-10.00
sessio 1 - CHRISTIAN LAES (Academiae Antuerpiensis): De ratione pueros instituendi apud Romanos.
Fragmentis auctorum Romanorum, praesertim Quintiliani, necnon variis imaginibus perpulchris, curriculum educationis Romanae illustratur. Idque rogatur, quid auctores ipsi de nutricibus, de paedagogis, de ludimagistris, de grammaticis rhetoribusque senserint.
sessio 2 - GIANCARLO ROSSI (Operis Fundati, c.n. Latinitas): Federici Cardinalis Borromaei archiepiscopi mediolanensis Musaeum.
Liber Federici Borromaei, non minus eleganter quam proprie conscriptus, occasionem praebet imagines proponendi tabularum, quae in Pinacotheca Ambrosiana asservantur, adeo ut, more Comeniano, aures visu adiuventur.
sessio 3 - GIACOMO DALLA PIETÀ (Academiae Venetae): Quaenam ratio intercesserit Iesuitarum Latinis fabulis cum profano theatro iisdem temporibus vernaculis linguis exculto.
Perlegendi comparandique locos copia dabitur. De apparatibus scaenicis a Iesuitarum instructis tractabitur. Quantum et quatenus ars musica in Iesuitarum tragoedias inducta sit indagabitur. Quanam cognatione hae fabulae cum fabulis melicis coniunctae sint investigabitur.     

10.10-11.10
sessio 1 - ZOLTÁN RIHMER (Academiae Quinquecclesiensis): Laurentii Vallae «Elegantiarum linguae Latinae» Praefatio (c. annum 1440).
Hoc opus imprimis technicum, quo usus linguae Latinae classicus ex ipsis eius fontibus derivatus, explicatus et illustratus primum post grammaticos antiquos altiore quadam ratione proponitur, maximi ponderis fuit in studiis humanitatis renovandis cultuque renatarum litterarum quam latissime diffundendo. Operae igitur pretium est videre quomodo Praefatio ad primum librum ostendat quibus in scribendo consiliis quaque Latinitatis notione auctor ductus sit.
sessio 2 - MATTHEW MCGOWAN (Academiae, c.n. Fordham Novi Eboraci sitae): Senecae Epistulae morales:
Participes huius seminarii operam dabunt Epistulae cxiv in qua philosophus Stoicus artem dicendi scribendique studiose considerans scrutatur quemadmodum sermo hominis publicos mores indicet. Nos quoque exemplo Senecae cogitabimus atque disputabimus de proverbio illo Graeco: talis hominibus fuit oratio qualis vita.
sessio 3 - JULIE GALLEGO (Academiae Palensis):

11.10-11.40 - Pausa

11.40-12.40
sessio 1 - MICHAEL VON ALBRECHT (Academiae Heidelbergensis): De recondita animi conscientia apud Senecam et divum Augustinum.
sessio 2 - DIRK SACRÉ (Academiae Lovaniensis): De Iohanne Pascoli et 'Thallusa'.
Hoc carmine nil suavius, nil delicatius, nil moventius excogitari potuisse exeunte saeculo XIX, ineunte XX cum persuasum habeamus, versus eos enarrare conabimur; cuius fragmenta quaedam penitius inspiciemus.
sessio 3 - FIDEL RÄDLE (Academiae Gottingensis): De amoris vi.
In hoc seminario duo carmina Burana (id est C.B 117 et 158), quibus celebratur vis amoris, excutiemus.

13.00 - Prandium

Tempore postmeridiano:

15.00-16.00
sessio 1 - KURT SMOLAK (Academiae Vindobonensis): De Horatii carmine 1,22 ("Integer vitae ...")
sessio 2 - RÜDIGER NIEHL (Consilii a CAMENA nuncupati – Academiae Manhemensis): Ulderici Huttenii Crotique Rubeani Epistulae obscurorum virorum, sive de lite circa libros Iudaeorum exorta.
Legentur (particulatim) epistulae prima, secunda, nona, undecima, decima sexta, tricesima quinta.
sessio 3 - GIANCARLO ROSSI (Operis Fundati, c.n. Latinitas): De Vitruvio.

16.10-17.10
sessio 1 - CHRISTIAN LAES (Academiae Antuerpiensis):  De praeceptoribus atque discipulis. Quintilianus variis locis placita sua paedagogica proposuit: quando pueris institutio litteraria incipienda sit, qua aetate Graece discere debeant, quomodo pueri tractandi sint, praeceptor atque discipulus quales esse debeant. His de quaestionibus inter sessionem disputabitur, fontibus ipsis, id est textibus Quintilani, diligenter circumspectis.
sessio 2 - BOHUMILA MOUCHOVÁ (Academiae Carolinae Pragensis): Princeps studiis liberalibus deditus.
Comparantur partes vitae Titi et Traiani ab Eutropio compositae cum vitis eorundem imperatorum ab auctore ignoto qui Epitomam conscripsit, nec non cum Orosio Christiano. Deinde quaeritur quam curam Suetonius in describenda vita Titi (ceterorumque imperatorum) ad eorum studia liberalia impenderit, quae sit causa, cur ceteri studia liberalia praetereant et alia laudibus extollant
sessio 3 - CLAUDE FIÉVET (Academiae Palensis): Neminem otiosum dici posse qui sibi non vacet. (gradus III)
Textus aliquanto difficilior, generis philosophici, legendus proponitur. De methodo et de exercitationis fine vide seminarium primum (die XXVI habendum).


17.10-17.40 - Pausa

17.40-18.40
sessio 1 - KURT SMOLAK (Academiae Vindobonensis): De Sulpicii Severi vita S. Martini, Hungariae postea patroni, lectio prior.
Mihi in animo est participibus cooperantibus enucleare, quantum Sulpicius debuerit vitarum historiarumque 'scriptoribus atque poetis' paganis et fortasse etiam Christianis.
sessio 2 - ERZSÉBET GALÁNTAI (Academiae Segedinensis):
sessio 3 - MATTHEW MCGOWAN (Academiae, c.n. Fordham Novi Eboraci sitae): Auli Gellii Noctes Atticae:
Praefatione huius illustris epitomatoris doctrinae antiquae perlecta nos ad ‘annotationes’ eruditas, quae ad res rhetoricas et litterarum vim (e.g. ex libri quarti initio) spectant, convertemus. Sicut A. Gellius ipse, hoc e seminario primitias quasdam et quasi libamenta ingenuarum artium volumus libare.

18.50-19.50
sessio 1 - ANDREAS FRITSCH (Academiae Berolinensis): "Latium redivivum".
Hoc libello Comenius anno 1657 Amstelodamensibus proposuit, ut civitatulam Latinam conderent.
sessio 2 - CLAUDIO PIGA (Academiae c.n. Vivarium novum): Ioannis Baptistae a Vico Institutiones oratoriae [1711]
Legendi sunt loci a) de latinae linguae aetatibus («Non sat esse recte didicisse grammaticorum praeceptiones ut quis Latine loquatur...»: caput 36); b) de tropis, figuris verborum sententiarumque qui usui sint ad intimas rationes, seu etiam fallacias, detegendas, quae huius nostrae aetatis praeconiis insunt (loci excerpti e capitibus 39-61).
sessio 3 - DIRK SACRÉ (Academiae Lovaniensis):  De Maphaei Barberini sive Urbani VIII P.M. carminibus iuvenilibus.
Maphaeus ille Barberinus, qui postea sumpto Urbani nomine Christi vicarius est factus, iuvenili ardore poematia Latina conscripsit; quae diu latuerunt inedita. Nos nuperrime in lucem edita lectitabimus et si quid erroris offenderimus (offendemus autem menda haud pauca), scrutabimur uter admiserit errores, poeta ipse an mulier docta, quae versus in lucem protulit publicam.

20.00 - Cena

21.00-22.30 - Modi musici renascentiales et saltationes edentur a gregibus q.n. Renaissance Consort et Pavane Történelmi Tánccsoport.


Die XXX mensis Iulii
Tempore matutino:

9.00-10.00
sessio 1 - DOMINIQUE VIAIN (Academiae Parisinae S. Pio X dicatae): De bono qui dicitur barbaro:
De insulis nuper in mari Indico repertis: ‘Epistola Christoferi Colom quam nobilis ac litteratus vir Aliander de Cosco ab Hispano ideomate in latinum convertit…’
sessio 2 - GIANCARLO ROSSI (Operis Fundati, c.n. Latinitas): De Leone Baptista Alberti
sessio 3 - KURT SMOLAK (Academiae Vindobonensis): De Sulpicii Severi vita S. Martini, Hungariae postea patroni,  lectio posterior.
Indagabimus quid poetae qui Sulpicium Severum sunt secuti velut Paulinus Petricordiae et Venantius Fortunatus relationi ipsius addiderint vel quibus rationibus historiam in formam carminum epicorum transtulerint.

10.10-11.10
sessio 1 - DIRK SACRÉ (Academiae Lovaniensis): De Iusti Lipsi dicendi genere.
Gallinaceo more litterulas pingere solebat Lipsius; ob id ipsum dum epistulam quandam manu eius exaratam legere conamur, Latinitatem optime exercebimus. Praeterea de singulari dicendi genere Lipsiano verba sumus facturi, quod et exemplis allatis illustrabitur.
sessio 2 - MICHAEL VON ALBRECHT (Academiae Heidelbergensis): De hominis dignitate quid scriptores Latini senserint
sessio 3 - CHRISTIAN LAES (Academiae Antuerpiensis): Ad Quintilianum epistula.
Utrum veterum paedagogica placita adhuc valeant, quaeritur in hac sessione, in qua epistula quadam ficticia sumus usuri, quam Albino ille Luciani (postea papa Iohannes Paulus I) ad Quintilianum scripsit. Interpretationem legemus Latinam, iuxta quam textus Italicus positus.


11.10-11.40 - Pausa

11.40-12.40
sessio 1 - ANDREAS FRITSCH (Academiae Berolinensis): De sermone cottidiano ex fabulis Phaedri discendo.
sessio 2 - KURT SMOLAK (Academiae Vindobonensis): De luscinia in litteris Latinis laudata.
sessio 3 - NANCY LLEWELLYN (Academiae Catholicae Viomingensis): Quomodo Latini sermonis tirocinium apte agitetur motibus corporis ac fabellas concinnando secundum rationes "TPR" et "TPRS" vocatas.
Illustrabitur quam aptae sint discipulis Latine erudiendis rationes docendi quas Iacobus Asher et Stephanus Krashen, clarissimi rei linguisticae professores, invenerunt.  Hic enim quantopere imperativi modi usus in linguis addiscendis valeat primus intellexisse videtur; ille vero fabellulas narrando, adiuvantibus et rudissimis discipulis, iucundam efficacem atque usu iamiam probatam docendi rationem excogitavit. 


13.00 - Prandium

15.30 - Participes raedis longis vecti Budapestinum petent

19.30-21.30 - Iter fluviale in Danuvio suscipietur. In ipsa navi dapes apponentur.


Die XXXI mensis Iulii
Tempore matutino:

9.00-13.00 - Participes mirabilia urbis spectabunt

13.00 - Prandium

15.20-16.20
sessio 1 - MICHAEL VON ALBRECHT (Academiae Heidelbergensis): De Roma et Europa per saecula et hominum aetates.
sessio 2 - ANDREAS FRITSCH (Academiae Berolinensis): Quid nos ex I.A. Comenii "Novissima linguarum methodo" (1649) discere possimus.
sessio 3 - LUIGI MIRAGLIA (Academiae c.n. Vivarium novum):

16.30-17.30
sessio 1 - DIRK SACRÉ (Academiae Lovaniensis): De Vivis et Erasmi colloquiis inter se comparatis.
Una legemus locos quosdam ex Erasmi colloquiis selectos quos dein comparabimus cum Iohanne Ludovico Vive, quo utriusque operis indoles clarius patescat.
sessio 2 - FIDEL RÄDLE (Academiae Gottingensis): De «Confessione Archipoetae».
In quarto seminario tractabitur carmen illud celeberrimum (C. B. 191), quo Archipoeta ille doctus et iucundus peccata sua enumerat, deplorat vel confitetur ironice, qua de causa „Confessio Archipoetae“ nominetur.
sessio 3 - WOLFGANG SCHIBEL (Academiae Manhemensis): Utrum humanitas inde a Petrarca usque ad hunc diem una eademque fuerit, an plures illius formas aetatesque secernamus oporteat.
Ex eo tempore quo primi humanistae qui dicuntur se medio quodam aevo minoris pretii ab antiquis distare arbitrati sunt, historia Europae epochis ita distinguitur, ut inaequabilis aetatum atque morum varietas appareat. Humanitatis vero studia aetatum quasi cancellis intercludi vix patiuntur. Nonne cum auctoribus cuiusvis aevi colloquimur? Nonne ubique res et verba vera, pulchra, dulcia inveniuntur, quae agnoscimus ac bene aestimamus? Quin immo ipsam humanitatem, cui studemus, distingui atque divelli voluerunt historici et philosophi saeculi undevicesimi, qui, auctores classicos suae nationis in caelum tollentes, renatarum litterarum auctores perquam magnos despexere, cum virtutem sapientiamque velut a germine cuique proprio oriundas sponte evolvi censuissent. Nos vero huius erroris fontes atque documenta inspiciemus, partes contrarias tuebimur.

17.30-18.00 - Pausa

18.00-19.30 - Conventus sollemniter concludetur

20.00-21.00 - Cena

21.00-22.30 - Concentus clavichordii edetur.


Kalendis Augustis

Participes proficiscentur.



 Pour plus d'information, voir le site de Litterarvm vis.

Lieu

Carte
Localisation:
Université de Szeged   -   Site internet
Route/rue:
Egyetem utca 2
Code postal:
6722
Localité/ville:
Szeged
Pays:
Pays: hu

Inscription à la lettre d'informations



Recevoir du HTML ?

Identification